post haec audivi quasi vocem magnam turbarum multarum in
caelo dicentium alleluia salus et gloria et virtus Deo nostro
est
quia vera et iusta iudicia sunt eius quia iudicavit de
meretrice magna quae corrupit terram in prostitutione sua et
vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius
et iterum dixerunt alleluia et fumus eius ascendit in
saecula saeculorum
et ceciderunt seniores viginti quattuor et quattuor
animalia et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes
amen alleluia
et vox de throno exivit dicens laudem dicite Deo nostro
omnes servi eius et qui timetis eum pusilli et magni
et audivi quasi vocem turbae magnae et sicut vocem aquarum
multarum et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium alleluia
quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens
gaudeamus et exultemus et demus gloriam ei quia venerunt
nuptiae agni et uxor eius praeparavit se
et datum est illi ut cooperiat se byssinum splendens
candidum byssinum enim iustificationes sunt sanctorum
et dicit mihi scribe beati qui ad cenam nuptiarum agni
vocati sunt et dicit mihi haec verba vera Dei sunt
et cecidi ante pedes eius ut adorarem eum et dicit mihi
vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium
testimonium Iesu Deum adora testimonium enim Iesu est spiritus
prophetiae
et vidi caelum apertum et ecce equus albus et qui sedebat
super eum vocabatur Fidelis et Verax vocatur et iustitia
iudicat et pugnat
oculi autem eius sicut flamma ignis et in capite eius
diademata multa habens nomen scriptum quod nemo novit nisi ipse
et vestitus erat vestem aspersam sanguine et vocatur nomen
eius Verbum Dei
et exercitus qui sunt in caelo sequebantur eum in equis
albis vestiti byssinum album mundum
et de ore ipsius procedit gladius acutus ut in ipso
percutiat gentes et ipse reget eos in virga ferrea et ipse
calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis
et habet in vestimento et in femore suo scriptum rex regum
et Dominus dominantium
et vidi unum angelum stantem in sole et clamavit voce
magna dicens omnibus avibus quae volabant per medium caeli
venite congregamini ad cenam magnam Dei
ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum et carnes
fortium et carnes equorum et sedentium in ipsis et carnes
omnium liberorum ac servorum et pusillorum ac magnorum
et vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum
congregatos ad faciendum proelium cum illo qui sedebat in equo
et cum exercitu eius
et adprehensa est bestia et cum illo pseudopropheta qui
fecit signa coram ipso quibus seduxit eos qui acceperunt
caracterem bestiae qui et adorant imaginem eius vivi missi sunt
hii duo in stagnum ignis ardentis sulphure
et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum qui
procedit de ore ipsius et omnes aves saturatae sunt carnibus
eorum